monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 1, 12
RUFUS VIBIUS hoc pro colore posuit: sordidatus sum; lugeo; sequor te; ut tutior sim. timeo nescioquem illum, qui patrem meum occidit. scio me, quamdiu tecum fuero, perire non posse. Dum hunc colorem sequitur MURREDIUS, ineptissime dixit: quare te sequor? pater meus, quia solus inambulabat, occisus est. MOSCHI color non placebat Gallioni: sequor, inquit, ut inveniam, quis fecerit. hoc mecum cogito: quisquis est ille qui fecit, volet hoc inimico imputare; ad divitem veniet. multo, inquit, hoc iniuriosius est, si inquirendi causa facit, si non tantum in convicium sed periculum divitis sequitur. GALLIO subtiliter agendum putavit et ad positionem controversiae colorem actionis derigendum, ut diceret: suspicor a te patrem meum occisum. quis enim illum alius magis oderat, quis tam potens alius est? vestem sine dubio ille nescioquis percussor concupierat. dicet aliquis: 'quid ergo? si inimicus est, protinus interfector est? ' non; ideo non accuso.